L i b r a r i u m

Galerias de Fotos | Romanização  | Cultura Latina |

Hymnus Brasiliensis

I

Audierunt Ypirangae ripae placidae
Heoricae gentis validum clamorem,
Solisque libertatis flammae fulgidae
Sparsere Patriae in caelos tum fulgorem.

Pignus vero aequalitatis
Possidere si potuimus brachio forti,
Almo gremio en libertatis,
Andens sese offert ipsi pectus morti!

O cara patria,
Amoris atria,
Salve! Salve!

Brasilia, somnium tensum, flamma vivida
Amorem ferens spemque ad orbis claustrum,
Si pulchri caeli alacritate limpida,
Splendescit almum, fulgens, crucis plaustrum.
Ex propria gigas positus natura,
Impavida, fortisque, ingensque moles
Te magnam praevidebunt iam futura.

Tellus dilecta,
Inter similia
Arva, Brasilia,
Es Patria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,
Patria cara,
Brasilia!

II
In cunis semper strata mire splendidis,
Sonante mari, caeli albo profundi,
Effulges, o Brasilia, flos Americae,
A sole irradiata Novi Mundi!

Caeterisque in orbe plagis
Tui rident agri florum ditiores;
"Tenent silvae en vitam magis"
"Magis tenet" tuo sinu "vita amores"

O cara Patria
Amoris atria,
Salve! Salve!

Brasilia aeterni amoris fiat symbolum,
Quod affers tecum, laborum stellatum
En dicat aurea viridisque flammula
- Ventura pax decusque superatum.

Si vero tollis Themis clavam fortem,
Non filios tu videbis vacillantes,
Aut, in amando te, timentes mortem.

Tellus dilecta,
Inter similia
Arva, Brasilia,
Es patria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,
Patria cara,
Brasilia!

Mendes de Aguiar - tradutor
(A tradução é homométrica. Pode ser cantada pela música do Hino Nacional.)